

Liber Josue Ben Nun*
Caput 11: Versus 15
Sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo, ita praecepit Moses.[AUG., quaest. 16 in Jos.]Non putanda est crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimisit Jesus, quia Deus haec jusserat. Qui autem hic existimant ipsum Deum fuisse crudelem, et ideo Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem credere nolunt, tam per verse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quo quisque dignus sit, et magnum putantes malum, cum casuri dejiciuntur et nortales moriuntur.